monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.12.24 > 47 > ad Corinthios I, 13 > 16 > 28 > sectio 5 > 2 > sectio 7 > sectio 39 > sectio > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 11, 2
Rursum coeleste regnum negotiatori homini simile dicitur, qui bonas margaritas quaerit, sed unam pretiosam invenit, quam videlicet inventam, omnia vendens emit, quia qui coelestis vitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat libenter cuncta derelinquit; in comparatione eius vilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit, inardescit in coelestibus animus, nil in terrenis libet, deforme conspicitur quidquid de terrenae rei placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente. De cuius dilectione recte per Salomonem dicitur: Fortis est ut mors dilectio , quia videlicet sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum corporalium aeternae vitae charitas occidit. Nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria velut insensibilem reddit.